Latin · ~7 min
16.5 to 16.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 16.5-7
Not analysed yet
25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. 26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes: 30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua. 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius. 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37 Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant, 38 et ipsi nos eiiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: 39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.