Latin · ~9 min
2.4 to 2.6
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 2.4-6
Not analysed yet
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: 26 propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me iucunditate cum facie tua. 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. 34 Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.