Latin · ~6 min
20.5 to 20.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 20.5-7
Not analysed yet
25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. 26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. 27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30 Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus. 33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut 34 ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. 35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. 36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. 37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, 38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.