# Actus Apostolorum 21.1-4

Biblia Sacra, Actus Apostolorum, 21.1 to 21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/actus-apostolorum/21.1

21] 1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. 2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam. 5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. 6 Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. 7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. 9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes. 10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Iudaea propheta, nomine Agabus. 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei, et tradent in manus gentium. 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam. 13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. 15 Post dies autem istos praeparati, ascendebamus in Ierusalem. 16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17 Et cum venissemus Ierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. 22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. 24 His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

---

Biblia Sacra, Actus Apostolorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/acts.shtml.
