Latin · ~9 min
22.1 to 22.4
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 22.1-4
Not analysed yet
22] 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2 Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium. 3 Et dicit: Ego sum vir Iudaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur. 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa: 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum. 10 Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere. 11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12 Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudaeis, 13 veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres iustum, et audires vocem ex ore eius: 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. 17 Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19 Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedans per synagogas eos qui credebant in te: 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 21 Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.