# Actus Apostolorum 24

Biblia Sacra, Actus Apostolorum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/actus-apostolorum/24

24] 1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. 2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum: 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. 7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, 8 iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. 9 Adiecerunt autem et Iudaei, dicentes haec ita se habere. 10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. 11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem: 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate: 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt: 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. 17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. 19 Quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me: 20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, 21 nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis. 22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. 23 Iussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. 24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est in Christum Iesum. 25 Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: 26 simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.

---

Biblia Sacra, Actus Apostolorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/acts.shtml.
