Latin · ~10 min
25.1 to 25.2
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 25.1-2
Not analysed yet
25] 1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Caesarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudaeorum adversus Paulum: et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum. 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudaei, multas et graves causas obiicientes, quas non poterant probare. 8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi. 9 Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me? 10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudaeis non nocui, sicut tu melius nosti. 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis. 13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15 de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum, postulantes adversus illum damnationem. 16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum. 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20 Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis. 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem. 22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.