Latin · ~8 min
26.1 to 26.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 26.1-3
Not analysed yet
26] 1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere. 2 De omnibus quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, 3 maxime te sciente omnia, et quae apud Iudaeos sunt consuetudines, et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias. 4 Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudaei: 5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. 6 Et nunc in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus: 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudaeis, rex. 8 Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere, 10 quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13 die media in via, vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15 Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. 16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17 eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quae est in me.