# Actus Apostolorum 26.4-6

Biblia Sacra, Actus Apostolorum, 26.4 to 26.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/actus-apostolorum/26.4

19 Unde rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni; 20 sed his qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae, et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna paenitentiae opera facientes. 21 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22 Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses, 23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. 24 Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. 25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27 Credis rex Agrippa prophetis? Scio quia credis. 28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30 Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.

---

Biblia Sacra, Actus Apostolorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/acts.shtml.
