# Actus Apostolorum 4.1-3

Biblia Sacra, Actus Apostolorum, 4.1 to 4.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/actus-apostolorum/4.1

4] 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei, 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis: 3 et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera. 4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae in Ierusalem. 6 Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. 12 Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. 13 Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant: 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu. 19 Petrus vero et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate. 20 Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

---

Biblia Sacra, Actus Apostolorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/acts.shtml.
