# Actus Apostolorum 5.5-6

Biblia Sacra, Actus Apostolorum, 5.5 to 5.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/actus-apostolorum/5.5

34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri, 35 dixitque ad illos: Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37 Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. 40 Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Iesum.

---

Biblia Sacra, Actus Apostolorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/acts.shtml.
