Latin
9.3 to 9.5
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 9.3-5
Not analysed yet
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci, per dies aliquot. 20 Et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Ierusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Iudaei, ut eum interficerent. 24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. 26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. 30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum. 31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae. 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus: Aenea, sanat te Dominus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum.