Latin · ~4 min
1.4 to 1.5
Biblia Sacra, Ad Colossenses 1.4-5
Not analysed yet
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia: 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu: 29 in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.