Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Biblia Sacra, Ad Corinthios II 1.1-3
Not analysed yet
1] 1 Paulus, Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. 5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, 11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, eius quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. 12 Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. 13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi.