Latin · ~6 min
1
Biblia Sacra, Ad Hebraeos 1
Not analysed yet
1] 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: 3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. 9 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. 10 Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?