Latin · ~5 min
10.6 to 10.8
Biblia Sacra, Ad Hebraeos 10.6-8
Not analysed yet
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, 27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum. 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Iustus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.