# Ad Hebraeos 6

Biblia Sacra, Ad Hebraeos, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/6

6] 1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, 6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem. 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. 10 Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones. 13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, 14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. 16 Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum. 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, 20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

---

Biblia Sacra, Ad Hebraeos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/hebrews.shtml.
