Latin
1.4 to 1.5
Biblia Sacra, Ad Philippenses 1.4-5
Not analysed yet
21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coartor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos. 27 Tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unanimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini 30 idem certamen habentes quale et vidistis in me et nunc audistis de me.