Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Biblia Sacra, Ad Romanos 1.1-3
Not analysed yet
1] 1 Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri: 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi: 7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: 12 id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. 16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum, et Graeco. 17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit. 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent: 19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.