Latin · ~3 min
15.3 to 15.4
Biblia Sacra, Ad Romanos 15.3-4
Not analysed yet
25 Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis, 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.