Latin · ~6 min
1
Biblia Sacra, Ad Titum 1-3
Not analysed yet
Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. 8 Fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse, qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita, sunt enim inutiles et vanae. 10 Hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, 11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit proprio iudicio condemnatus. 12 Cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. 13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page