# Apocalypsis Ioannis 14.6-7

Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis, 14.6 to 14.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/14.6

14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae: quoniam maturae sunt uvae eius. 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum: 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.

---

Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/revelation.shtml.
