# Apocalypsis Ioannis 15

Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/15

1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. 2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: 3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: iustae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum. 4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt. 5 Et post haec vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. 7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. 8 Et impletum est templum fumo a maiestate Dei, et de virtute eius: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.

---

Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/revelation.shtml.
