Latin
18.5 to 18.6
Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis 18.5-6
Not analysed yet
15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt videntes locum incendii eius, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis eius: quoniam una hora desolata est. 20 Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae: quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra iam non invenietur. 22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius: 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.