Latin · ~7 min
Lines 1.536-1.562
Biblia Sacra, Daniel 1.536-562
Not analysed yet
6:21 Et Daniel regi respondens ait: Rex in aeternum vive:
6:22 (h) Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
6:23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
6:24 Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
6:25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.
6:26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum.
6:27 Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caelo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
6:28 (i) Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.
PARS ALTERA. VISIONES DANIELIS PROPHETAE, 7:1-12:13.
1. DE QUATTUOR REGNIS MUNDI AC DE REGNO MESSIANICO, 7:1-28.
7:1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
7:2 Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno.
7:3 Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
7:4 Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.