Latin · ~7 min
Lines 1.638-1.664
Biblia Sacra, Daniel 1.638-664
Not analysed yet
8:13 Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
8:14 Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.
8:15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
8:16 Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel fac intelligere istum visionem.
8:17 Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
8:18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
8:19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
8:20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
8:21 Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
8:22 Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
8:23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones.
8:24 et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
8:25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
8:26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.