Latin · ~8 min
Lines 1.870-1.906
Biblia Sacra, Daniel 1.870-906
Not analysed yet
12:7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, (w) cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
12:8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?
12:9 Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
12:10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
12:11 Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12:12 Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
12:13 Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
HUCUSQUE DANIELEM IN HEBRAEO VOLUMINE LEGIMUS. QUAE SEQUUNTUR USQUE AD FINEM LIBRI, DE THEODOTIONIS EDITIONE TRANSLATA SUNT.
APPENDICES LIBRI, 13:1-14:42.
1. AD 2:49, DE LIBERATIONE CASTAE SUSANNAE, 13:1-64.
13:1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
13:2 Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum:
13:3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
13:4 Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
13:5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
13:6 Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
13:7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
13:8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.