# Epistula Iudae 1.6-9

Biblia Sacra, Epistula Iudae, 1.6 to 1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/epistula-iudae/1.6

17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. 20 Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. 22 Et hos quidem arguite iudicatos: 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Iesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen. The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Biblia Sacra, Epistula Iudae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/jude.shtml.
