Latin · ~7 min
Lines 1.31-1.47
Biblia Sacra, Esdrae Liber I 1.31-47
Not analysed yet
et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.
et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel.
haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.
et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis,
multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem.
et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem.
et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto.
annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.
et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.
nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.
et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo.
regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.
et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,
et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.