# Esdrae Liber I 4.1-19

Biblia Sacra, Esdrae Liber I, Lines 4.1-4.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/esdrae-liber-i/4.1

et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:
o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis?
rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint
semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.
et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;
dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;
dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.
et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;
hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.
o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit.
tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui:
viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?
nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.
et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.
et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam.

---

Biblia Sacra, Esdrae Liber I. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/esdras1.html.
