Latin · ~9 min
Lines 8.17-8.38
Biblia Sacra, Esdrae Liber I 8.17-38
Not analysed yet
et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.
et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,
et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.
[]
et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem
et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.
omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius
nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,
ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.
et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,
et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.
et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.
et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:
ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,
ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,
ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti,
ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta,
ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta,
ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,
ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim,