Latin · ~7 min
Lines 10.1-10.16
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 10.1-16
Not analysed yet
et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.
et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.
et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.
et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.
et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:
stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.
quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime
et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.
et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi
quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,
terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.
si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.