Latin · ~7 min
Lines 10.29-10.46
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 10.29-46
Not analysed yet
et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,
et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:
quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:
quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:
sta ut vir, et commonebo te. et dixi:
loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,
quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:
audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,
quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,
nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.
et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:
haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.
et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.
et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.