Latin · ~7 min
Lines 14.1-14.19
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 14.1-19
Not analysed yet
et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,
et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:
revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.
et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:
haec in palam facies verba et haec abscondes.
et nunc tibi dico:
signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.
tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.
duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
superant autem eius duae prae medium decimae partis
nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,
quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,
prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.
et respondi: dixi coram te, Domine.
ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?