Latin · ~8 min
Lines 2.1-2.19
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 2.1-19
Not analysed yet
haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.
educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.
modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.
vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.
ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus
et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.