Latin · ~2 min
Lines 4.49-4.52
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 4.49-52
Not analysed yet
et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.
et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.
et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?
respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.