Latin · ~8 min
Lines 5.17-5.34
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 5.17-34
Not analysed yet
aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum?
exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.
et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus.
et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde.
et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones
et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam,
et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,
et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion,
et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam,
et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.
et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis?
et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant.
et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.
et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,
et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te.
et dixi: loquere, dominus meus. et
dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.