Latin · ~7 min
Lines 8.17-8.36
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 8.17-36
Not analysed yet
ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te.
initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,
et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,
quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,
cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.
exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea.
dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.
nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.
neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.
quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.