Latin · ~8 min
Lines 9.1-9.19
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 9.1-19
Not analysed yet
et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,
tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.
et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.
et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.
sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,
sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is
relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.
et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.
quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,
et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,
et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.
respondi et dixi:
olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,
sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:
qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,
et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi
tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.