# Esther 10

Biblia Sacra, Esther, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/esther/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/esther/10

10] 1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Biblia Sacra, Esther. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/esther.shtml.
