Latin
Lines 1.11-1.23
Biblia Sacra, Exodus 1.11-23
Not analysed yet
In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos :viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes :dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ? 14 Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen :qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam :et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas :surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? 19 Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum :insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. 20 At ille : Ubi est ? inquit :quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem :22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti :et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt :ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœ deris quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. 3 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian :cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi :et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. 5 At ille : Ne appropies, inquit, huc :solve calceamentum de pedibus tuis :locus enim, in quo stas, terra sancta est. 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam :non enim audebat aspicere contra Deum. 7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me :vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.