Latin
Lines 1.20-1.23
Biblia Sacra, Exodus 1.20-23
Not analysed yet
Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes :quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos :non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 26 Non erit infœ cunda, nec sterilis in terra tua :numerum dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris :cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno :ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium :tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis fœ dus, nec cum diis eorum. 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum :quod tibi certe erit in scandalum. 24 1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt :nec populus ascendet cum eo. 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia :responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini :et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. 5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras :partem autem residuam fudit super altare. 7 Assumensque volumen fœ deris, legit audiente populo :qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœ deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.