Latin
1.21
Biblia Sacra, Exodus 1.21
Not analysed yet
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum :et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. 22 Extenditque Moyses manum in cælum :et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat :ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino :oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. 26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula :quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri :præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam :quocumque die apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es :non videbo ultra faciem tuam. 11 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. 2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. 3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. 4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus :ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi :post hæc egrediemur. 9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. 12 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :2 Mensis iste, vobis principium mensium :primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum cœ tum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus :juxta quem ritum tolletis et hædum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus :immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni :caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum :renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter :est enim Phase (id est, transitus) Domini.