Latin
1.5
Biblia Sacra, Exodus 1.5
Not analysed yet
Dixitque Pharao : Multus est populus terræ :videtis quod turba succreverit :quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? 6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius :sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam :vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant ea :ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. 13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. 14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? 15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? 16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur :en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini :paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœ tere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum :et non liberasti eos. 6 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni :per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus 3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente :et nomen meum Adonai non indicavi eis. 4 Pepigique fœ dus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. 5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos :et recordatus sum pacti mei. 6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. 7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus :et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob :daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.