Latin · ~13 min
Lines 1.7-1.18
Biblia Sacra, Exodus 1.7-18
Not analysed yet
Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœ deris. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœ deris, extra castra. 8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. 9 Ingresso autem illo tabernaculum fœ deris, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum :et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. 13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos :respice populum tuum gentem hanc. 14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. 15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. 16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? 17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam :invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. 19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te :et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. 20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam :non enim videbit me homo et vivet. 21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. 22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea :faciem autem meam videre non poteris. 34 1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem :boves quoque et oves non pascantur e contra. 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant :et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans 9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.