Latin · ~7 min
16
Biblia Sacra, Genesis 16
Not analysed yet
16] 1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: Iudicet Dominus inter me et te. 6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. 7 Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto, 8 dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. 9 Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. 10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. 11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12 Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 15 Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen eius Ismael. 16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.