Latin · ~3 min
Lines 2.19-2.25
Biblia Sacra, Haggai 2.19-25
Not analysed yet
ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum
numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam
et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens
loquere ad Zorobabel ducem Iuda dicens ego movebo caelum pariter et terram
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem eius et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum
The Bible The Latin Library The Classics Page