Latin · ~10 min
Lines 1.27-1.28
Biblia Sacra, I Chronicles 1.27-28
Not analysed yet
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. 15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: 16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. 17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. 20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. 21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. 22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, 23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. 24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. 25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. 26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. 27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. 29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. 30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. 31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. 33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. 34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. 35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. 36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. 38 Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.