Latin · ~15 min
Lines 1.41-1.42
Biblia Sacra, I Chronicles 1.41-42
Not analysed yet
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. 9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. 10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua. 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. 13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. 14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. 15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. 16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
15 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum. 2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. 3 Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: 4 necnon et filios Aaron, et Levitas. 5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. 6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti. 7 De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta. 8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti. 9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta. 10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab: 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: 13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. 15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ. 17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ. 18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. 19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes. 20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. 21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion. 22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam: erat quippe valde sapiens. 23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ. 24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ.