# Isaias 15

Biblia Sacra, Isaias, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/isaias/15

15] 1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit 2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur 3 in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum 4 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi 5 cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt 6 aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit 7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos 8 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius 9 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae

---

Biblia Sacra, Isaias. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/isaiah.shtml.
